monumenta.ch > Plinius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 11
{V} Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon inscribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete;